Charter Document - 02194516
Charter Number: | 02194516 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Johannes comes Cabilonensis omnibus notum facio quod constitui me protectorem et defensorem de elemosina tenenda quam Bernarda de Brechie fecit ecclesie Cluniacensi in perpetuum scilicet de omnibus que habebat apud Curtis et apud Buferies et apud Bargeserens in omnibus terris nemoribus pratis domibus aquis et rebus aliis de qua movebat hereditas memorata Hanc elemosinant laudaverunt et sacramento prestito firmaverunt Thomas filius ejus et Hugo de Sancto Privato soror Thome et Beatrix filia dicte Bernarde ita quod nunquam deinceps in dicta elemosina aliquid reclamabunt Dominus autem Girodus abbas Cluniacensis dedit dicto Thome XV libras Cluniacenses et matri ejus XL solidos et sorori ejus Beatrici XXV solidos Huic donationi et elemosine quando facta fuit interfuerunt Poncius decanus de Masiliis Guichardus prior de Chiarrole Michael capellanus et Guillermus prepositus de Barserem et prepositus de Tarni In cujus rei testimonium presentes [litteras] sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXVIII mense martio