Charter Document - 02194515

Charter Document - 02194515


Charter Number: 02194515
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1218
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Guitardus prior Sancti Elenci Petrus precentor et Humbertus penitentiarius Lugdunensis a domino papa Innocentio judices delegati in causa que vertitur inter conventum et priorem Marciniacensem ex una parte et Simonem dominum Sinemuri ex altera audivimus querelas prioris et conventus contra Simonem dominum Sinemuri que tales sunt conquestus est prior et conventus quod Simon dominus Sinemuri et servientes ejus gravaverunt homines ecclesie Marciniacencis constitutos in castellania Sinemuri levando ab eis singulis annis messiones jornalia fanum paleam gallinas et exactiones nummorum indebitas nomine occasionum in nemoribus quoque de Devens et de la Crai injuriantur eisdem cedendo ligna In villa Marcinianensi declamare fecerunt bannum ex parte domini Sinemuri et violenter clauserunt ostia cellarii quod est infra cimiterium prohibent etiam hominibus Marciniacensibus in prejudicium ecclesie quedam operatoria facere infra villam Unde non modicum leditur ecclesia et injuriam patitur asserens a viginti annis dictas exactiones et injurias ecclesie et ejus hominibus factas fuisse estimans gravamen in singulis annis octoginta libras et plus addendo quod dominus Sine muri contra concessiones et libertates ecclesie Marciniacensi indultas infra villam et extra rebus ecclesie abutitur Et hec proposuit salvo jure addendi et minuendi Consequenter Simon dominus Sinemuri recognovit ecclesiam Marciniacensem super hiis petitionibus in villa Marciniacensi a meridie mercurii et tota die jovis et dominica die non debet aliquid vendi quod debeat leidam quod fit Item de manumortua item de portagio bladi item de furno ubi recipiunt tres poinetas prior et monachi non solebant nisi unam In banno excedunt quatuor denarios et non debent nisi duos Item de justitia duorum hominum quos vestigaverunt et non debent Item homines domini et militum suorum recipiunt quod non debent Item fregerunt conductum domini capiendo Oldinum de la Crosse Cum teneantur latrones reddere domino non reddiderunt Radulfum Poilon et Robinum de Gavardun Item Oldinus monachus de Octa percussit homines domini Sinemuri G Selier et V Breton et filium Item mercatorem in itinere vulneraverunt Item nolunt ei subvenire ad filiam suam maritandam nec ad iter suum ultra mare quod debent In villa prohibet prior ne quis emat racemos nisi ipse quod non debet Item de frumento quod recipiunt in villis suis ubi non habent nisi proprium censum Item petit domum Popelini ubi homines ville edificaverunt Item conqueritur pro G Seroart de terra de Montelabo quam tenent pro S Anglico de terra matris sue quam tenent Hec est narratio facti breviter recitati In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Auditis super hiis utriusque partis confessionibus attestationibus instrumentis et allegationibus diligenter inspectis et plenius intellectis post renuntiationem et conclusionem ab utraque parte factam de prudentum virorum consilio predictas querelas diffinivimus sententialiter in hunc modum In primis messiones jam adjudicatas hominibus de Brienum et de Verande et de Baugiaco quia nobis constat de donatione et concessione ab eis facta priori eas adjudicamus priori et conventui Marciniacensi non obstante quod adversarius proposuit se probaturum quitationem factam domino cum nihil probaverit et probationi faciende ipso facto renuntiaverit concludendo super messionibus de Cessiaco quia plene non est probatum de donatione vel concessione sibi facta jam dicto priori et conventui silentium non ponentes Nemus del Devons in quo dominus Sinemuri confessus est se nihil juris habere adjudicamus priori et conventui Nemus quoque de la Crai adjudicamus priori et conventui pacifice possidendum cum de ejus possessione nobis facta fuerit plena fides nec dominus vel ejus procurator probaverit [secundum quod proposuerat suum esse] Jornalia ad clausuram castri duntaxat facienda vel solvenda secundum confessionem prioris adjudicavimus domino Sinemuri A levatione fini palee gallinarum et ab exactionibus nummorum nomine occasionum dictum priorem et conventum et homines ecclesie absolvimus cum dominus Simon nullum se jus habere docuerit in premissis Quia vero prior damnum levationum vel exactionum quod certa quantitate estimaverat non probavit a restitutione damnorum hujusmodi perceptorum dictum Simonem et procuratorem nomine ejus duximus absolvendum exceptis messionibus eidem priori et conventui superius adjudicatis Item a clamatione vel declamatione banni ex parte domini Sinemuri facienda in villa Marciniacensi quia dominus Simon vel ejus procurator nihil super hoc probavit ecclesiam et villam Marciniacensem liberam judicamus Item a prohibitione faciendi operatoria in villa Marciniacensi ex parte domini Sinemuri facienda ecclesiam et villam Marciniacensem liberam judicamus Sed si fiant in strata publica ad denuntiationem domini Sinemuri prior faciat emendari Ab injuria proposita a priore super clausione ostiorum cellarii quia eam factam esse non probavit dictum Simonem et procuratorem nomine ejus duximus absolvendum Super querela de leida facta a domino Simone et procuratore nomine ejus cum super ea nihil probaverit priorem et conventum duximus absolvendos Item super questione de manu mortua et de portagio bladi et de furnis et de tribus pugnetis et de banno quatuor denariorum et de hominibus militum domini et de conductu domini facto et de percussione hominum domini facta ab Uldino monacho et de mercatore in itinere vulnerato et de subventione ad filiam maritandam et ad iter Jerosolymitanum et de prohibitione emendi racemos in villa Marciniacensi et de frumento quod recipiunt in villis suis et a querela de terra de Montalbo pro G Seroart et de terra matris S Anglici cum super hiis aut nihil aut minus sufficienter probatum fuerit aut confessum dictum priorem et conventum duximus absolvendos super hiis dicto domino Sinemuri et procuratori nomine ejus perpetuum silentium imponentes Super impetitione facta a domino Simone super domo Popelini quia prior plene docuit domum donatam fuisse conventui Marciniacensi a domino Simone priorem et conventum sententialiter duximus absolvendos dicto Simoni et procuratori nomine ejus perpetuum silentium super hoc imponendo Secundum confessionem utriusque partis sententialiter dicimus quod dominus Sinemuri non debet recipere homines prioris nec prior homines domini Sinemuri Super fastigatione latronum cum dominus Simon nec asseruerit nec probaverit ad se pertinere sententialiter diffinimus priorem non injuriari super hoc domino Sinemuri etiamsi ad priorem fustigatio nullatenus pertineret ipsi domino Sinemuri et procuratori nomine ipsius perpetuum super hoc silentium imponentes Super redditione latronum et eorum captione ex parte domini Sinemuri infra bannos et extra sive redempti fuerint a priore sive non et super defensione hominum Marciniacensium contra priorem et monachos a domino Sinemuri facienda dictum priorem et conventum et homines ville Marciniacensis sententialiter absolvimus dicto domino Sinemuri et procuratori ejus super hoc perpetuum silentium imponentes cum ipse dominus Simon vel ejus procurator nec probaverit nec allegaverit causam vel jus per quod ista ad se possint vel debeant pertinere Licet enim testes dicant quod ita debeat esse tamen cum requisiti ut causam sui testimonii faciant manifestam nullam causam pretendant nisi solum tempus quod non est modus inducende obligationis in nullo movet nos cum certum sit villam Marciniacensem ad ecclesiam Marciniacensem pertinere nec probatum fuerit quod hujusmodi servitus vel jurisdictio imposita fuerit vel retenta vel prescripta cum prescriptio non fuerit proposita nec titulus probatus fuerit nec etiam allegatus Quamvis autem absolutus sit prior quod non teneatur reddere latrones domino Sinemuri tamen si reddiderit habet dominus potestatem corporaliter puniendi nec prior potest postmodum redditos revocare nec omnino de eis se intromittere debet prior nisi de hoc quod dominus non potest eos deliberare nec debet sine consensu prioris sicut liquet ex confessione utriusque partis Et quia sententia debet fieri in scriptis ecce sententia facta et scripta Actum apud Abraellam die mercurii post octabas Pentecostes anno Dominice incarnationis MCC octavo decimo