Charter Document - 02194510
Charter Number: | 02194510 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acceptance |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Oddo dux Burgundie omnibus notum facere volo quod cum E vigeria Eduensis litteras meas patentes mihi exhibuerit in quibus continebatur quod de omnibus gageriis excepto de gageria de Roffeio et de Byeria ab omnibus filiis suis concessum est eidem vigerie facere et dispensare quicquid voluerit supradicta vigeria villam de Manle quam R maritus suus vigerius Eduensis habuit in pignus et ipsa postea ex donatione H quondam abbatis Cluniacensis ipsam villam cum appendiciis et acquisitis libere et pacifice ecclesie Cluniacensi et Magobrii in manu Reynaldi de ordine [Cluniacensi] quittavit Dictus vero R de Magobrio prior cum assensu abbatis et conventus Cluniacensis medietatem omnium que quittaverat vigeria eidem ad vitam suam possidendam concessit Et me attentius super hoc sepefata vigeria rogavit ut si deinceps aliqui ecclesiam super hoc inquietare vellent ipsam defendendo manutenerem Quod ego manutenere et defendere dictam ecclesiam in hiis omnibus efficaciter promisi presentem cartam sigillo meo roboravi Actum anno gratie MCC septimo decimo mense maio