Charter Document - 02194509

Charter Document - 02194509


Charter Number: 02194509
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego G[alterius] miseratione divina Eduensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit notum facere volumus quod E vigeria Eduensis coram nobis constituta confessa fuit quod quicquid tam ex obligatione pignoris marito suo et sibi quam ex donatione H quondam abbatis Cluniacensis eidem facte in villa de Manle et appendiciis possidebat totum in manu Rainaldi de ordine Cluniacensi et prioris Magobrii Deo et ecclesie Cluniacensi et Magobrii libere quitavit et absolute Dictus vero R attendens devotionem ejus ex consensu abbatis et conventus Cluniacensis medietatem omnium que quitaverat in villa jam dicta et appendiciis quandiu vixerit possidendam concessit ita tamen quod post ejus decessum omnia integre et pacifice absque aliquorum molestia ad ecclesiam [Cluniacensem] deveniant Hinc est quod supradicta vigeria attentius supplicavit quatinus super his litteras nostras testimoniales ecclesie memorate faceremus Insuper etiam nos rogavit ut si deinceps aliqui super hoc rebelles et contradictores extiterint quominus collatio dicte vigerie facta ad ecclesiam pacifice non posset devenire sententia percelleremus excommunicationis Quod et ita legitima et fideliter promisimus faciendum et in hujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam Actum anno gratie MCC decimo septimo mense maio