Charter Document - 02194507

Charter Document - 02194507


Charter Number: 02194507
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Willermus comes Viennensis et Masticonensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod in illa compositione que facta fuit inter me ex una parte et venerabilem virum dominum Geroldum abbatem Cluniacensem et dictam ecclesiam ex altera apud Trinorchium sicut in instrumento inde confecto plenius continetur nulla fuit facta compositio de Monte Bertoudi neque de ejus pertinenciis Imo remansit in querela et dictum fuit quod infra XL dies postquam fuero requisitus ipsi abbati et ecclesie jus faciam de memorata querela De nemore de Arbonai debent inquirere jus meum et jus abbatis Hugo de Azie decanus de Perrona et Guido de Losiaco miles de Monmalert Et de Vigorset debent inquirere veritatem Jocerandus prior de Massiliis et Simon de Vors miles Iste due inquisitiones debent esse terminate usque ad mediam quadragesimam Ego autem quicquid dicti inquisitores dixerint et inquisierint me servaturum juravi et sigillaturum In hujus rei testimonium presentem cartulam tam ego quam filius meus Guirardus fecimus sigillis nostris roborari Actum anno gratie MCCXVI mense januario apud Trinorchium