Charter Document - 02194506
Charter Number: | 02194506 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] subpriori et conventui de Caritate salutem et apostolicam benedictionem Licet pro certo credamus quod vexatio qua per quorundam insolentiam temere suggerentium ut subtraheretis reverentiam et obedientiam debitam Cluniacensi ecclesie matri vestre monasterium vestrum in spiritualibus et temporalibus graviter attritum esse dinoscitur vobis tandem tribuit intellectum de tranquillitate tamen vestra et ipsius monasterii vestri reformatione ac statu juxta officii nostri debitum curam sollicitudinemque gerentes discretionem vestram attente monendam duximus et hortandam per apostolica vobis scripta firmiter precipiendo mandantes quatinus ipsi Cluniacensi ecclesie sicut membra capiti humiliter obsequentes dilecto filio [] abbati ejusdem ecclesie juxta Cluniacensis ordinis instituta impendatis reverentiam et obedientiam humilem et devotam non credentes vanis quorumdam sermonibus qui sicut accepimus adhuc spirantes minarum et rebellionis in discipulos Domini vobis persuadere conantur quod questiones vestre temere mote contra ipsam Cluniacensem ecclesiam ac demum apostolice sedis judicio terminate facile adhuc poterunt instaurari certi quod firmiter gerimus in proposito vos et sepedictam Cluniacensem ecclesiam reducere ad consuetum vinculum unitatis quod non credimus posse cautius fieri quam providendo ne questiones hujusmodi recidivent cum recidui langores periculosiores esse soleant primitivis Datum Rome apud Sanctum Petrum VII idus decembris pontificatus nostri anno primo