Charter Document - 02194505

Charter Document - 02194505


Charter Number: 02194505
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1216
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis S Petri et S Andree Abbatibus et Priori S Martini Viennensis salutem et Apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram noveritis pervenisse quod quidam Cluniacenses Abbates ac etiam Priores Ordinis eorumdem Prioratus quosdam et decanatus ad Cluniacense Monasterium pertinentes quibusdam clericis et laicis ac etiam Abbatibus et Episcopis in Viennensi Provincia concesserunt dum viverent possidendos a quibusdam ipsorum Prioratuum Monachis prorsus amotis Ex quo preter temporale dispendium periculum quoque incurritur animarum cum Monachos in Prioratibus hujusmodi commorantes non solum in esu carnium verum etiam in aliis que Monastice discipline regula interdicit contingat interdum ipsis laicis et aliis secularibus conformari Cum igitur intendere satagamus ad reformationem Ordinis eorumdem discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus prioratus Episcopis clericis et personis aliis secularibus tali modo concessos capitibus suis absolute restitui faciatis per dilectos filios Cluniacensem Abbatem et Priores ad quorum Ecclesias pertinent secundum instituta Monastica disponendos Contradictores si qui fuerint vel rebelles monitione premissa per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita ratione previa compescendo Ad hec cum a Predecessoribus ejusdem Abbatis et quibusdam Prioribus Ordinis sui pensiones quedam personis secularibus sint concesse in Cluniacensis Monasterii suorumque Prioratuum dispendium et gravamen mandamus quatinus dicto Abbati ac subditis sibi Prioribus auctoritate nostra inhibentes expresse ne de cetero concedant hujusmodi pensiones super exactione illarum que in Ecclesiarum suarum gravamen temere sunt concesse ipsos seu eorum Ecclesias non permittatis ab aliquo molestari molestatores injustos si qui fuerint districtione simili sublato appellationis obstaculo compescentes Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Laterani III Idus Novembris Pontificatus nostri anno primo