Charter Document - 02194503

Charter Document - 02194503


Charter Number: 02194503
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Sibilla domina Bellijoci notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum corpus karissimi et domini mei et mariti mei bone memorie Guichardi de transmarinis partibus Cluniacum delatum fuisset tumulandum ibidem et dominus P[ontius] Masticonensis episcopus qui tunc presens erat de ipsius absolutione cujus ipse parrochianus erat non ad plenum se certificari diceret eo quod sigillum prioris de Dovra a quo absolutionis beneficium fuerat assecutus auctoritate domini legati sicut ejusdem prioris patentes littere testabantur sibi minus authenticum videretur ego eidem episcopo atque abbati et ecclesie Cluniacensi promisi quod si qua damna vel gravamina propter hoc incurrerent ipsos ab omni damno et gravamine conservarem indemnes Hoc ipsum promisit publice Humbertus filius meus In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo meo et sigillo Humberti filii mei feci roborari Actum anno gratie MCCXVI mense octobris