Charter Document - 02194498
Charter Number: | 02194498 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Geroldo Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Postulante quondam dilecto filio Magistro H Procuratore venerabilis fratris nostri W Altisiodorensis Episcopi Abbatem et conventum S Germani Altisiodorensis ab impedimento quod eidem Episcopo super visitationis et correctionis officio inferebant Apostolice sedis autoritate compesci Procurator partis adverse respondit Monasterium illud Cluniacensi esse subjectum pro quo dilectus filius Guillelmus II tunc Abbas Cluniacensis se in nostra presentia exhibuit defensorem Super quibus venerabili fratri nostro Trecensi Episcopo et conjudicibus suis sub certa forma causam duximus committendam Tandem vero te ac predicto Altisiodorensi Episcopo apud Sedem Apostolicam constitutis per quoddam scriptum felicis recordationis Eugenii Pape coram nobis exhibitum probabatur Abbatem Cluniacensem in predicto Monasterio Altisiodorensi ad receptionem et correctionem ordinis restitutum fuisse ad Altisiodorensem vero Episcopum tam Abbatis quam Monachorum correctionem canonicam inter alia pertinere Quia vero quid ad correctionem ordinis et quid ad correctionem canonicam spectaret secundum diversos et adversos partium intellectus in dubium ducebatur nos sic declaravimus verba predicta ut interruptio silentii retentio propriorum contemptus obedientie in iis que sunt ordinis seu negligentia in divinis et alia que considerantur circa observantiam regule Monachalis ad correctionem Ordinis accusatio vero criminalis seu etiam civilis impetitio et alia que ordinarie jurisdictionis existunt ad correctionem canonicam pertinere dicantur ita quod utique visitet et corrigat secundum declarationem predictam que fuerint corrigenda in Monasterio memorato Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre declarationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani nonis Januarii Pontificatus nostri anno XVIII