Charter Document - 02194495
| Charter Number: | 02194495 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Composition |
| Date: | 1215 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego P[oncius] Dei gratia Matisconensis episcopus notum facio universis quod centum marce quas venerabilis abbas et conventus Cluniacensis nobis tenentur reddere ab hoc instanti festo Sancti Michaelis in unum annum ad redditus comparandos sicut dilecti in Christo Hugo prior Silviniacensis et magister Columbus Matisconensis archidiaconus domini pape subdiaconus inter nos ex una parte et dictos abbatem et conventum ex altera amicabiles compositores pro bono pacis statuerunt ponentur de mandato nostro in sequestro in manu prioris vel subprioris Sancti Petri Matisconensis donec redditus possint inveniri qui de predictis centum marcis conparentur et tunc de conscientia abbatis vel illorum qui loco ipsius tunc fuerint in ecclesia Cluniacensi si redditus simul inveniantur comparandi denarii simul tradentur si vero per partes denarii similiter per partes de conscientia eorum tradentur si vero absit de me sicuti contingeret ad mandatum archidiaconorum Matisconensium dicti denarii sequestrarentur et traderentur sicut supradictum est ad redditus comparandos Quam cito autem dicte centum marce in comparatione reddituum expendentur ego vel successor meus tenemur dare ipsi abbati vel ipsius qui tunc loco ejus in ecclesia Cluniacensi fuerint litteras nostras et in ipsis exprimere locum vel loca in quibus dicti redditus confuerint comparati ut si forte [quod absit] aliquo unquam tempore ego vel successores mei contra compositionem per dictos compositores inter me et capitulum Matisconense ex una parte et dictos abbatem et conventum Cluniacensem ex altera de consensu partis utrisque amicabiliter factam veniremus redditus de dictis centum marcis comparati ad abbatem et conventum Cluniacensem sine qualibet reclamatione devolventur et nichilominus ego vel successores mei ducentas marcas argenti antequam nobis in aliquo respondere teneantur abbas vel conventus ejusdem persolvemus sicut in instrumento dictorum compositorum continetur Actum anno gratie MCCXV in vigilia Sancti Bartholomei apud Sanctum Petrum Matisconensem mense augusti
