Charter Document - 02194492
Charter Number: | 02194492 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exhortation |
Date: | 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino abbati Dei gratia Cluniacensi reverendo patri P[etrus] Dei gratia Clariensis abbas et abbas Lesatensis atque abbas Axiensis salutem et devotum in omnibus et per omnia famulatum Vobis notum fieri volumus pater atque domine quod presentes nuncios prior et conventus Mo[i]siacensis ad presentiam vestram de communi consensu dirigunt quos in nostra electos fatemur esse presentia ratum quicquid per eos factum vel dispositum fuerit habituri Verum quia ecclesia Mo[i]siacensis vobis nunquam inobediens extitit sed semper in omnibus se obnoxiam exibuit et devotam et mandata vestra accepit benigniter et internis fuit visceribus amplexata hinc est quod vobis effundimus pro ea preces quas possumus quatenus eos nuncios quos ad vos dirigit benigne recipiatis et pacifice eis attentam prestantes audientiam et ecclesie Mo[i]siacensi dignitatem et [h]onestatem suam illesam observantes si placet per omnia salva tua Cluniacensis ecclesie dignitate Preterea vobis notum facimus quod isti nuncii videlicet P Ademarius prior Tolose et Giraldus de Valle prior de Villanova et magister W qui in nostra et tocius conventus juraverunt presencia se pro posse negocium fideliter tractaturos Valete