Charter Document - 02194485
Charter Number: | 02194485 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
H[erveus] comes Nivernensis dilectis suis burgensibus de Caritate de Sancto Stephano Nivernensi de Sancto Salvatore Nivernensi de Sancta Maria Prati de Luperciaco de Chauvo de Sancto Reveriano et omnibus aliis hominibus ad ecclesiam Cluniacensem et de Caritate tam in capite quam in membris pertinentibus sub custodia et nostro dominio constitutis salutem et dilectionem Mandamus vobis rogamus et volumus quatinus dilecto nostro abbati Cluniacensi faciatis competens auxilium de averiis vestris ita quod ipse vobis exinde grates habere debeat Et sciatis pro certo quod si hoc non feceritis non possemus sustinere quin vim nostram ad hoc apponeremus Et hoc auxilium ei faciatis sicut nos diligitis pro debitis ecclesie sue pagandis Actum apud Marciniacum anno Domini MCCXIIII mense octobris