Charter Document - 02194480

Charter Document - 02194480


Charter Number: 02194480
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1214
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Cluniacensi Abbati salutem et Apostolicam benedictionem Tua nobis devotio humiliter supplicavit ut cum ex appellationibus Monachorum tui ordinis dissensiones et scandala gravia et dissolutiones plurime sepe proveniant eo quod frustratorie quidam appellant ne ipsis Prioratus quos dilapidant auferantur vel ipsorum puniantur excessus dignaremur misericorditer indulgere ne quis Monachus tui Ordinis a te valeat taliter appellare Cum igitur appellationis remedium fuerit inventum non ad subterfugium malignantium sed ad presidium innocentium devotioni tue presentium auctoritate concedimus ut hujusmodi appellationibus non obstantibus in delinquentes Monachos correctionis officium exequaris Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii IX Kalendas Julii Pontificatus nostri anno XVII