Charter Document - 02194479
| Charter Number: | 02194479 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1214 |
| Date type: | Internal, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius [] magistro et fratribus militie Templi salutem et apostolicam benedictionem J sindico et quibusdam monachis Cluniacensibus olim in nostra presentia proponentibus prioratum de Caritate qui ad Cluniacensem ecclesiam nullo pertinet mediante in alienatione quarumdam possessionum reddituum et aliarum rerum quas emeratis ab illo enormiter esse lesum ac petentibus ut hujusmodi revocare contractum vel monasterium ipsum in integrum vice minoris restituere dignaremur vobis vero petentibus ex adverso eundem contractum tanquam legitime ac sollempniter celebratum auctoritate apostolica confirmari tam abbate ac conventu Cluniacensibus quorum super hoc auctoritas intervenerat et consensus quam priore ac conventu de Caritate per suas litteras postulantibus illud idem quia nobis ad plenum de ipsius contractus meritis et circumstanciis non liquebat id venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo et conjudicibus suis commisimus inquirendum facientes in inquisitionis litteris mentionem de litteris super lapsu prioratus ejusdem ad venerabilem fratrum nostrum Senonensem archiepiscopum et ejus conjudices antea destinatis quorum utrique in executione mandati apostolici processerunt Postmodum vero partibus in nostra presentia constitutis cum instanter peteritis ipsum confirmare contractum et eundem pars altera niteretur multipliciter impugnare quia de hiis que partes ad fundandam intentionem suam proponere curaverunt non potuit nobis fieri plena fides dilectis filiis Sancte Genovefe Parisiensis et Boniradii abbatibus ac decano Aurelianensi dedimus in mandatis ut diligenter auditis que partes infra quatuor menses a priore Caritatis edicto coram ipsis ducerent proponenda si foret ostensum prioratum de Caritate ex venditione ipsa enormiter esse lesum ipsius vice minoris restituentes eundem contractum legitime rescenderent sepedictum alioquin illum facerent ratum et firmum haberi contradictores per censuram ecclesiasticam compescentes qui parte monachorum quod proposuerat infra dictum terminum non probante ipsum auctoritate apostolica confirmavere contractum Demum dilectis filiis Christiano clerico vestre et Helya monacho alterius partium procuratoribus propter hoc rursus in nostra presentia constitutis procuratore vestro cum instantia postulante contractum eundem apostolico munimine roborari pars adversa proponens quod abbas Cluniacensis rebellione monachorum de Caritate qui antequam ad eum pervenisset citatio eundem a monasterio ipso violenter expulerant impeditus coram predictis judicibus nequiverant experiri cum de monachis et hominibus ejusdem loci quantitatem et valorem venditarum possessionum scientibus testes eo quod rebelles effecti essent producere non valeret irritari petiit processum judicum predictorum tanquam post appellationem ad nos legitime interpositam illicite attemptatum Unde nos dilectis filiis abbati Cariloci cantori Meldensi et magistro P Peverelli Parisiensi canonico dedimus in mandatis ut predicto non obstante processu in negotio procederent memorato juxta priorum continentiam litterarum in quorum presentia cum fuisset ex parte vestra petitum ut specificaret pars altera quanta esset et in quibus consisteret lesio sepe dicta ipsius procuratore id facere recusante judices interlocuti fuissent quod specificatio erat hujusmodi facienda dictus procurator sedem apostolicam appellavit Cumque postmodum abbas et conventus Cluniacensis appellationi renunciassent eidem suasque probationes recipi postularent et parte vestra instanter inter cetera postulante ut prioris ac monachorum de Caritate ne delusorium esset judicium requireretur consensus ipsisque abbate ac conventu nitentibus ostendere quod id nequaquam fieri oportebat et ad sedem apostolicam iterum appellantibus spatium temporis in nostris comprehensum litteris eisdem super principali nil probantibus effluxisset vos a judicibus ipsis sepius cum instantia postulatis ut secundum apostolici rescripti tenorem confirmarent predicte venditionis contractum quibus id facere non curantibus dilectum filium fratrem Umbertum et eumdem procuratorem propter hoc ad sedem apostolicam destinastis Ipsis igitur et dilecto filio Cluniacensi abbati propter hoc in nostra presentia constitutis nos hiis et aliis que ab ipsis fuere proposita plenius intellectis nos de fratrum nostrorum consilio ab ipsius abbatis et monasterii Cluni[ac]ensium petitione sententialiter duximus absolvendos perpetuum super hoc silentium imponentes Monachis vero de Caritate quorum consensus parte vestra petente requisitus non fuit ex hoc prejudicium nolumus generari cum res inter alios acta aliis prejudicare non debeat secundum legitimas sanctiones Nulli ergo [] Si quis [] incursurum Datum Rome apud Sanctum Petrum idus maii pontificatus nostri anno septimo decimo
