Charter Document - 02194477

Charter Document - 02194477


Charter Number: 02194477
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Revocation
Date: 1214
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Odo dux Burgundie notum facio presentibus et futuris quod cum domnus abbas Cluniacensis michi in CC marchis argenti reddendis teneretur et inde litteras suas patentes haberem tandem graanto meo super eisdem facto Nicholaus clericus meus dictas litteras quas a dicto abbate habebam de mandato meo reddidit cuidam monacho qui eas abbati non tradidit abbas vero dictas litteras suas mihi quesivit Ego vero quia dicte littere reddite fuerant reddere non potui et proinde litteras presentes eidem fieri precepi testimoniales quod si predicte littere abbatis aliquando in publicum vel audientiam venirent non valerent Actum anno gratie MCCXIII in januario