Charter Document - 02194472
Charter Number: | 02194472 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego O[do] dux Burgundie omnibus notum facio quod conveni cum domno Guillermo abbate Cluniacensi quod teneor facere ei ut habeat grantum suum de Oisellis pro damnis sibi illatis et hoc fecimus Promisimus tamen ei quod si Jocerannus Grossus guerram faceret ei juvaremus ecclesiam Cluniacensem bona fide donec pacem haberet De Berciaco vero teneor similiter facere ante augustum si remansero ab itinere Anglicano vel infra sex ebdomadas postquam redirem in terram meam nisi dominus rex me super hoc impediret Habuimus autem ab abbate Cluniacensi propter hoc sexcentas libras Divionenses tali pacto quod si non faceremus ei grantum suum de Berciaco pro damnis sibi illatis vel dominus rex impediret promisimus ei bona fide quod de prefata pecunia quam ab eo habuimus restitueremus ei ad arbitrium comitisse Cabilonensis que conventionibus istis interfuit quod sibi justum videretur Actum presente comitissa Cabilonensi apud Chavanes anno gratie MCCXIII mense aprili