Charter Document - 02194470

Charter Document - 02194470


Charter Number: 02194470
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1213
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis abbatibus et prioribus Cluniacensis ordinis ad capitulum convenientibus Si diligenter meditatione qualiter vita monastica sub primis ordinis patribus pullulavit et palmites longe lateque producens ad circumquaque venena pellenda flores bonorum protulit et boni nominis effudit odores pervigili studebitis eorum inherere vestigiis per quos in deserto hujus plantata est et fructificavit in pluribus vitis honestatis Si nimirum frugalitate monastica et optimum ponentes in paupertate principium sunt in dominio totius sufficientie complementum prelati accepti ante reges et presides vita et gloriosi Nunc autem quod merentes dicimus et si a cunctis in omnibus a plerisque tamen ex vobis in dicitur declinatum in tantum quod contra vestri regulam manu nimis avida colligentes ubi forsitan non sparsistis dum loculos proprios replere nitimini vacuatis sic ambitioni vacantes quod in locis quibus preestis terrene paupertatis opes queritis non opem impenditis consilii salutaris Ecce inter alia loca vestra presidentium culpa depressa prioratus de Caritate qui olim in spiritualibus fiorens in temporalibus abundabat tanta corruptela marcescit et tam arida deprimitur paupertate quod nisi aliorum relevetur auxilio vix adjicere poterit ut resurgat Alias autem sicut accepimus tam in vobis quam aliis cure vestre commissis adeo perniciosi facti estis exemplo quod antiquis patribus loco tantum et habitu non prerogativa virtutum videmini successisse Sed eo plures contagio corruptionis inficitis quo pluribus illi quorum loca tenetis corruptionis exemplo vite magisterio exhibeant Ne vero indeque illorum privilegiis gaudeatis quorum non servatis in moribus disciplinam per apostolica vobis scripta mandamus quatenus incipientes facere quod possitis liberius edocere in vobis et subditis hec et iis similia corrigatis tantoque plus luceant opera vestra bona coram hominibus ut glorificent patrem vestrum qui est in celis quanto magis mala preterita facti evidentia publicavit et ubi major ruina precessit ibi majoris reparationis sollicitudo sequatur et damnum quod divulgata malitia intulit manifeste bonitatis suffragio restauretur Quia vero integrum consuevit esse judicium quod plurimorum sententiis confirmatur et quod profectum communem respiciunt tractari solent melius in communi annuatim interesse capitulo generali omni occasione postposita studeatis que ibidem secundum Deum et beati Benedicti regulam fuerint instituta firmiter servaturi Et tam in iis quam aliis dilecto filio abbati Cluniacensi tanquam devoti filii patri et membra convenientia capiti obedientiam et reverentiam debitam impendentes circa reformationem prioratus de Charitate manum auxilii et consilii apponatis tantaque in premissis diligentia vigiletis quod nec in vobis per cupiam nec in subjectis per negligentiam offendentes corrigatis in posterum quod in preterito commisistis Vos denique filii abbates super vobis ipsis [] Datum Laterani idibus martii pontificatus nostri anno sexto decimo