Charter Document - 02194468

Charter Document - 02194468


Charter Number: 02194468
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Prior de Montargis [] Testes recepti super rasuris librorum Item Francho subprior Karitatis interrogatus dicit quod quondam caternus de quodam libro Karitatis qui dicitur liber Orosii in quo continebatur nota Sancti G[offridi] abscisus fuit sed nescit a quo vel a quibus sed credit quod ideo abscisus fuit quia continebatur in eo quomodo beatus G fundator loci Karitatensis monachus fuit Cluniacensis loquebatur etiam quomodo locus ille datus fuerat sancto G dicit etiam quia rescriptum cujusdam privilegii erat apud Karitatem in quo continebatur confirmatio ecclesie Karitatis facta ecclesie Cluniacensi et rescriptum illud abrasum fuit sed nescit a quo De rasura omnimodis in canone misse nichil scit nisi de auditu De rasura professionis dicit quod sepius vidit eam scriptam in libris Karitatensibus et postea locus ubi scripta fuerit sed nescit a quo abrasa fuerit sed scit quod in ea continebantur hec verba []

Markups

Names Markup:



Prior de Montargis [] Testes recepti super rasuris librorum Item Francho subprior Karitatis interrogatus dicit quod quondam caternus de quodam libro Karitatis qui dicitur liber Orosii in quo continebatur nota Sancti G[offridi] abscisus fuit sed nescit a quo vel a quibus sed credit quod ideo abscisus fuit quia continebatur in eo quomodo beatus G fundator loci Karitatensis monachus fuit Cluniacensis loquebatur etiam quomodo locus ille datus fuerat sancto G dicit etiam quia rescriptum cujusdam privilegii erat apud Karitatem in quo continebatur confirmatio ecclesie Karitatis facta ecclesie Cluniacensi et rescriptum illud abrasum fuit sed nescit a quo De rasura omnimodis in canone misse nichil scit nisi de auditu De rasura professionis dicit quod sepius vidit eam scriptam in libris Karitatensibus et postea locus ubi scripta fuerit sed nescit a quo abrasa fuerit sed scit quod in ea continebantur hec verba []embed