Charter Document - 02194466
Charter Number: | 02194466 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant tam posteri quam presentes quod ego Beatrix comitissa Cabilonensis pro salute anime mee et antecessorum meorum Deo et ecclesie Cluniacensi in perpetuam elemosinam contuli ut moneta Cluniacensis per universam terram meam amodo currat nec alia de cetero possit currere moneta ibi excepta solummodo in prepositura mea Cabilonensi Et hoc in perpetuum pacifice tenendum juramento prestito firmavi Hoc etiam mecum juraverunt pariter isti milites mei Bernardus de Chaumunt Renaudus Dalmaies Hugo dominus de Digonia Rodulfus de Marnie Durannus Roduns prepositus de Charelle et alii plures Si vero [quod absit] contigerit quod moneta Cluniacensis tantum pondere et lege pejorescat quod marcha argenti minus duos solidos valeat quam tempore mee concessionis valebat [ego] vel successores mei juramentum prestitum servare non tenerentur Erat autem tunc temporis moneta Cluniacensis videlicet duodecim denarii secundum legalem probationem in pondere argenti V denariorum et oboli et cuperis VI denariorum et oboli Ut autem hec mea concessio perpetuum robur obtineat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXII