Charter Document - 02194464

Charter Document - 02194464


Charter Number: 02194464
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1212
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis Christi fidelibus presentem paginam visuris R Carnotensis B Gebennensis Dei gratia episcopi B vicedominus Remensis J[ohannes] Dolensis G[uido] Reomensis abbates salutem in Domino Notum facimus quod S de Boneio Stephanus de Rodolio O de Sexennia Th de Monastello Th de Venesio et Belloloco G de Vilariis et de Monteigniaco dicti priores professi sunt in nostra presentia constituti se obedire venerabili patri suo W abbati Cluniacensi et ecclesie Cluniacensi matri sue voluntate plena et contradicere peromnia toti facto Gaufridi quondam prioris de Karitate et complicum ejus veniendo contra abbatem Cluniacensem propter quod excommunicatus est ab eodem abbate asserentes in eadem voluntate monachos sibi subjectos persistere dicentes illos esse multos Proposuerunt predicti priores se non habere ratam appellationem quam fecerat subdecanus Aurelianensis sicut dicebat ex parte omnium monachorum de Karitate qui se asserebat esse procuratorem eorum Multi etiam monachi alii in nostra presentia constituti qui se asserebant esse de conventu Karitatis similiter proposuerunt se non habere ratam dictam appellationem nec illum habere pro procuratore volentes ut dicebant abbati Cluniacensi peromnia tanquam patri fideliter obedire Actum apud Karitatem anno Domini MCC duodecimo mense augusto sexto kal septembris