Charter Document - 02194463
Charter Number: | 02194463 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1212 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
H[eriveus] Trecensis et G[ausfridus] Meldensis divina permissione ministri humiles et J ejusdem miseratione Latiniacensis dictus abbas viro venerabili W Cluniacensi abbati et universis monachis de Karitate spiritum scientie et pietatis et spiritum amoris Domini Estote memores quod Dominus ait in Evangelio Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur [] Mandatum enim apostolicum suscepimus in hac forma [] hujus igitur auctoritate mandati vobis diem dominicam post octabas Assumptionis beate Marie apud Karitatem assignamus ad quam personaliter propter executionem precepti apostolici Domino concedente curabimus interesse te abbas ex bono corde commonentes ut ad Deum habeas respectum qui ait Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur et ait psalmista Miserator et misericors Dominus paciens et multum misericors et Miserationes ejus super omnia opera ejus
Markups
Names Markup:
H[eriveus] Trecensis et G[ausfridus] Meldensis divina permissione ministri humiles et J ejusdem miseratione Latiniacensis dictus abbas viro venerabili W Cluniacensi abbati et universis monachis de Karitate spiritum scientie et pietatis et spiritum amoris Domini Estote memores quod Dominus ait in Evangelio Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur [] Mandatum enim apostolicum suscepimus in hac forma []embed hujus igitur auctoritate mandati vobis diem dominicam post octabas Assumptionis beate Marie apud Karitatem assignamus ad quam personaliter propter executionem precepti apostolici Domino concedente curabimus interesse te abbas ex bono corde commonentes ut ad Deum habeas respectum qui ait Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur et ait psalmista Miserator et misericors Dominus paciens et multum misericors et Miserationes ejus super omnia opera ejus