Charter Document - 02194460

Charter Document - 02194460


Charter Number: 02194460
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1212
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Cluniacensibus et Monasterii Novi Pictavensis abbatibus et conventibus salutem et apostolicam benedictionem Causam que vertebatur inter vos ex parte una et venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectos filios capitulum Pictavense ex altera super exemptione Monasterii Novi Pictavensis diversis judicibus nos recolimus commisisse super qua licet diversis temporibus fuerit multipliciter laboratum testes tamen ex mandato nostro ab utraque parte recepti fuerunt et demum depositiones eorumdem apud sedem apostolicam publicate Verum quia pars vestra privilegia sua tunc pre manibus non habebat partibus postmodum nostris dedimus litteris in mandatis ut super eadem causa munite privilegiis et aliis rationibus que ad ipsius decisionem spectabant per se vel sufficientes personas in festo beati Martini proxime preterito nostro se conspectui presentarent tam super predicta causa quam super aliis articulis equitatis judicium dante Domino recepture Demum igitur dilectis filiis Petro Salachiele ac Jo monachis vestris et magistro Johanne ac Hugone canonico Sancte Radegunde Pictavensis predictorum episcopi et capituli procuratoribus in nostra presentia constitutis audivimus diligenter que voluerunt proponere coram nobis Et cum hinc inde super premissis fuisset diutius disputatum tandem idem negotium de consensu partium nobis mediantibus taliter est sopitum quod abbas et conventus Monasterii Novi ut Pictavensis episcopus favorabilior sit eis et efficacior ad justitiam de suis malefactoribus faciendam semel in anno per diem unum cum moderato equitaturarum numero prout in Lateranensi concilio est statutum eundem exhibeant et procurent in ceteris vero idem monasterium ab ejus jurisdictione sit liberum et exemptum nisi quod chrisma oleum sanctum consecrationes altarium dedicationes basilicarum ordinationes monachorum seu clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi necnon et benedictionem abbatis sine professione aliqua recipient ab episcopo memorato siquidem catholicus fuerit et gratiam apostolice sedis habuerit ac ea ipsis gratis et sine pravitate aliqua voluerit exhibere alioquin liceat eis quemcunque maluerint catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate ipsis quod postulatur impendat sicut in authenticis privilegiis continetur que nos ipsi perspeximus et examinavimus diligenter Cum autem Pictavensis episcopus in civitate Pictavensi generale posuerit interdictum iidem illud servabunt ita quod illo durante non celebrabunt divina nisi clausis januis non pulsatis campanis suppressa voce interdictis et excommunicatis exclusis quos caute vitare curabunt Ad synodum quoque Pictavensis episcopi abbas Monasterii Novi secundum generalem consuetudinem regionis accedet ratione capellarum vel ecclesiarum suarum que ipsi episcopo sunt subjecte sed si forsitan capellani ea que statuta fuerint in synodo neglexerint aut contempserint observare non in abbatem vel monasterium sed in ipsos capellanos episcopus poterit canonicam exercere censuram Ne igitur quod nobis mediantibus est statutum valeat ab aliquo temere violari illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani VI kal martii pontificatus nostri anno quinto decimo