Charter Document - 02193986

Charter Document - 02193986


Charter Number: 02193986
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
TELMA - Aposcripta
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater Guillelmus miseratione divina humilis abbas Cluniacensis salutem in Domino Noverint universi quod nos constituimus Robertum de Cultura clericum nostrum latorem presentium procuratorem nostrum in causa seu causis quam vel quas movemus seu movere intendimus contra priorem et conventum Lewenses Cicestrensis diocesis dantes eidem Roberto speciale mandatum agendi defendendi jurandi de calumpnia seu de veritate dicenda et faciendi quodlibet aliud genus sacramenti et omnia faciendi que faceremus et facere possemus si presentes essemus Damus etiam eidem Roberto plenariam potestatem substituendi alium procuratorem loco sui quocienscunque voluerit et sicut viderit expedire Et ad omnia et singula supradicta ratum et firmum habituri quicquid per ipsum Robertum vel substitutum ab eodem super premissis fuerit procuratum Actum seu datum anno Domini MCCXLVIII die jovis proximo ante festum beate Marie Magdalene mense julio