Charter Document - 02191121

Charter Document - 02191121


Charter Number: 02191121
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1265 - 1266
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati Sancti Benigni Divionensis Lugdunensis dyocesis salutem et apostolicam benedictionem Pium esse dinoscitur ut gloriantibus in malicia per nos taliter resistatur quod repressis eorum insultibus vacantes divino cultui liberius possint in observantia mandatorum Domini delectari Cum itaque dilecti filii abbas et conventus monasterii Cluniacensis sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis ac eciam abbates priores conventus et monachi monasteriorum prioratuum et membrorum Cluniacensis ordinis eidem Cluniacensi monasterio subjectorum a nonnullis qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant super bonis suis multipliciter molestentur nos volentes eorumdem abbatum priorum conventuum et monachorum providere quieti et molestatorum ipsorum maliciis obviare discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus predictis abbatibus prioribus conventibus et monachis contra predonum raptorum et invasorum audaciam per te vel per alium aut alios oportuni favoris assistens presidio non permittas eos in personis vel super monasteriis prioratibus membris domibus et aliis bonis suis a talibus molestari molestatores hujusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo attencius provisurus [] quod si secundo [] contra hujusmodi ergo mandatum nostrum [] Non obstante [] Datum []