Charter Document - 02184468

Charter Document - 02184468


Charter Number: 02184468
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Sancte Individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Robertus Flandrie Comes Religionis cultoribus salutem Noverint ex presentibus et futuris quod Odo Peronensis Monacis Cluniacensibus locoque eorum sancto videlicet Medardo de Capy pro anime sue salute dedit apud Warneton de redditu pontis uno quoque anno LX solidos ad supplenda necessaria Monachorum inibi Deo servientium concedente Adelissa Sorore mea ejusdemque viro Roberto qui etiam me rogaverunt quatinus predictam Eleemosynam pro anime mee salute concederem et confirmarem Considerata igitur Monachorum Cluniacensium Religione assentiente Comitissa Clementia scilicet uxore mea concessi et ut ratum et ad in perpetuum permaneat []