Charter Document - 02184465

Charter Document - 02184465


Charter Number: 02184465
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1130 - 1131
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Centullus Gastonis filius laudo et confirmo Deo et monasterio Cluniacensi omnia que dederunt avus meus Centullus et Gasto pater meus eidem monasterio pro salute animarum eorum et anime mee et omnium qui de genere meo a sunt nascituri Ut sicut predicti avus meus et pater per hoc beneficium et per alia que Dei servis contulerunt in hac vita prosperos successus habuerunt et in alia eternam requiem se habituros crediderunt sic ego orationibus Cluniacensis congregationis in hac vita prosperitatem et in alia assequi valeam eternam requiem Dono scilicet et confirmo ecclesiam S Fidis et ecclesiam Sancti Andree que sunt in Burgo Morlensi site integras et omni exactione immunes et liberas cum decimis et primiciis suis et oblationibus tam vivorum quam mortuorum et decimam monete et furni et vini et carnium et censum dimidii Burgi Sancti Nicholai et censum domorum que sunt ante Claustrum et decimam lezde marcatelli et villam Morlensem ingenuam et V solidos de cursu Actum apud Morlanum in domo S Fidis nonis Marcii Feria V eodem anno quo pater meus a Mauris in Ispania interfectus fuerat Ubi erat mater mea et plures terre mee barones scilicet Fortaner d'Escot Fortaner de Domi Bernardus Gassie de Cadelo Cenebru frater ejus Tortus de Morlana Bernardus d'Espoy Fortaner frater ejus Ramon de Mirapes Oger de Bidosa Arnald Gilem de Anoia Duran de Mostror Fortaner de Buse et Bernardus fratres et alii plures milites Arnaldus prior Sancte Fidis in cujus tempore factum est Garsias Wilhelmus Acer monachi Berengerius qui scripsit Arnald de Tarba Calvetus Petrus Aldeberti Compan vicarius Wilhelmus de Planis et alii multi Ego Centullus vicecomes Bearnensis hoc confirmans manu mea feci hoc signum Anno MCXXXI ab Incarnatione Dei Ego Talesa feci hoc signum manu mea