Charter Document - 02184464
Charter Number: | 02184464 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
P Cluniacensi abbati Dei gracia venerabili ipsiusque religiosissimo conventui abbati quoque Sancti Germani Altisidorensis G de Dinan ipsiusque filii salutem Huic presenti monacho nomine Stephano nostro videlicet compatriote familiarissimo quoddam territorium hereditario jure sub nostro dominio contingit quod prout audivi vobis ab illo concessum in quantum mihi pertinet similiter concedo quietum scilicet et ab omni exactione liberum Hoc autem sciatis quod ex hoc gradu priori ad altiorem Dei subveniente gratia per hunc presentem monachum transcendere poteritis non tantum partibus Britannicis verum etiam pluribus aliis Hujus donationis sunt testes filii Go de Dinan qui concesserunt Simon archidiaconus Menfinidus capellanus Josdan Alani filius Kenvaredus decanus Gofridus grammaticus Gofridus de Ferraria Salomon pincerna Hamon dapifer Formio cocus David de Miniac Heremburgis Herve domina castri ipsius multique alii barones et huic consimiles mulieres Valete