Charter Document - 02184451

Charter Document - 02184451


Charter Number: 02184451
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Election
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Venerabilibus et dilectis filiis nostris Moysiacensis et Cluniacensis ecclesie fidelibus frater W[illelmus] humilis Cluniacensis abbas salutem gratiam et benedictionem Solliciti de Moysiacensis ecclesie statu sicut illius cui pre ceteris ecclesiis ad nos pertinentibus plus tenemur et fratrum nostrorum paci studentes ad vestram instantiam venerabiles fratres nostros tanquam Jacob filium suum Joseph ut videret si omnia recte agerentur circa fratres et pecora misit ad vos destinavimus ut que possent corrigerent cetera ad nos referrent cumque inquisitione facta juramento vos astrinxissent quod et vos et abbas vester Moysiacensis nostro deberetis stare mandato vobis per illud juramentum et abbati injunxerant ut ipse veniret vos autem Cluniacum mitteretis fratres per litteras vestras et mandatum plene instructos sive ad componendum cum abbate vestro sive ad novam si oporteret electionem faciendam Addiderunt in precepto ut pendente negotio nichil immutaretis nec innovaretis Paruit abbas jussioni vos autem quidem misistis set non integre vestra in hac parte auctoritate roboratos Cumque nos istud simplicitati nec malicie imputaremus nolentes quod factum est minus benignius interpretari misimus nostras vobis litteras et vestri fratres suas et etiam ut perfectius consummaretur negocium cum fratres personaliter dirigere ad vos decrevissemus qui vobis persuaderent ut tale mandatum illis daretis quod quicquid in ordinatione ecclesie Moysiacensis in personis vel in rebus ipsi de nostro facerent assensu ratum haberetis ad vos per fideles fratres nostros perlatum est quod contra juramentum suum venientes novum abbatem jam elegissent cum adhuc abbas vester R nec depositus esset nec in fata cessisset nec renunciasset dignitati Quia igitur falsi illi fratres jam ova aspidum ruperunt et de serpentinis molitionibus et secretis consiliis ad apertum facinus prosilierunt nos manifestam iniquitatem indigne sustinentes et electum et electores publice excommunicavimus et etiam nobiscum abbas vester utpote perjuros et rebelles et conspiratores seditiosos Quibus non satisfuit quod impie presumpserant nec etiam nos falsis accusationibus appetissent et domini pape aures contra vos exasperare molirentur cum nos teste Deo et sana conscientia ecclesie Moysiacensi utilitati et paci fratrum et saluti omnibus modis intendentes in nullo illis in quo poteramus defuissemus set essemus ad pacem et justiciam benigne et efficaciter parati Postmodum cum habito consilio iterato nuntios ad vos transmittendos duxissemus ut sciremus si clamor iste opere esset completus et ascendisset in celum iniquitas ista et ut illis resipiscentibus consulere nostre ecclesie potuissemus remanentibus interim apud Cluniacum abbate vestro et fratribus quibusdam qui ad nos venerant inspirante eo qui non est Deus dissensionis set pacis idem abbas cum fratribus suis predictis reconciliatus est et idem fratres nobis devotissime supplicarunt quatinus eum ad suam ecclesiam remitteremus dicentes firmissime se illi sicut abbati obedire et fideles fore nec ullatenus se in alium abbatem consentire Abbas quoque constantissime promittebat se sanis de cetero consiliis adquiescere fratrum suorum et paci illorum et domus utilitati propensius insudare et corrigere perfecte que erant in eo digna correctione Nos igitur attendentes in animorum dissensionibus dissipationes rerum et animarum pericula et quia concordia parve res crescunt discordia maxime dilabuntur et predictorum vestrorum fratrum consona et firmissima promissione attracti fide perfecta proponentium quod omnes ceteros fratres cum abbate pacificarent et ducerent dissensiones ad unanimitatem et eos facerent ab infanda electione recedere eamque cassari penitus consilium habuimus utrosque probari abbatem scilicet et alios et in omnibus fratrum vestrorum paci et saluti consulentes abbatem sepedictum ad vos cum fratribus duximus remittendum in pace Vos igitur fratres dilectissimi quos parturimus de novo formetur pax in vobis monemus rogamus tanquam Deo exhortante per nos si quid solatium caritatis si qua societas spei si que viscera miserationis implete gaudium nostrum ut idem sapiatis unanimes caritatem habentes et pax Christi exultet in cordibus vestris Ut autem superexaltemus misericordiam judicio si illi qui male elegerunt converti voluerint ad cor et a diaboli laqueis et a presumptione resilire nos nostram in hac parte dedimus abbati predicto auctoritatem ut quod ligavimus vice nostra absolvat et quod ipse ligavit volumus ut solvere non omittat Si qui autem in sua perversitate persistant indurati cum Pharaone et excecati malitia sua nolunt a pravitate resilire precipimus eos excommunicatos manere et ab omnibus fortius evitari et administrationibus omnino privari suis donec resipiscant et dignam faciant de tantis enormitatibus satisfactionem cupientes autem quod res que in concordiam venerat verbis inanibus non rediret in litem et ut fratrum animi falsis concinnationibus non turbarentur predicto abbati et fratribus suis Moysiacensibus proposuimus nos si predicta placerent illis ita ut scriptum est hec rata tenere Si vero illi non sederent consilium aliud quod melius visum foret sive de mittendis ad vos fratribus ut propositum est sive alio modo consulere eis videretur nos libenter secuturos quia in nullo illis defueramus nec volebamus deesse Abbas autem econtra Moysiacensis R et fratres habito secum consilio responderunt nos omnia bene fecisse et in nullo sibi vel ecclesie Moysiacensi quod debueramus defuisse et se in cunctis nostram sollicitudinem commendare Teste domno Willelmo priore Cluniacensi domno Bartholomeo priore claustrali Waltero Alemanno Petro de Ordine Arnulfo olim priore Leonio olim abbate Sancti Crispini magistro Alano Aglito notario nostro Hii autem sunt monachi Moysiacenses qui cum abbate erant magister Bernardus olim abbas Condonii in Agennensi diocesi Raimundus Donati Lectorensis episcopatus Geraudus de Rellaco de episcopatu Petragoricensi et Helias de Rellaco de eodem episcopatu et Robertus de Labastide prior quondam Sancte Marie de Tolosa Hii omnes juraverunt super sancta evangelia quod omni vita sua fideles forent ecclesiis Cluniacensi et Moysiacensi et abbati suo supradicto Raimundo et quod omnes alios ad pacem et fidelitatem Cluniacensis ecclesie pro posse suo et abbatis sui R bona fide revocarent Et ut hec omnia non possint perverti nec oblivione deleri nos scilicet ego frater Willelmus abbas Cluniacensis et ego frater Raimundus abbas Moysiacensis nostra sigilla ad majorem firmitatem huic scripto fecimus apponi Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nono mense octobri