Charter Document - 02184450
Charter Number: | 02184450 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Johannes dominus Ville Harduini notum facio tam presentibus quam futuris quod ego assensu domini abbatis Cluniacensis ecclesie et totius ejusdem capituli quoddam molendinum cum stagno juxta Merquericort edificavi tali cum conditione inter me et abbatem apposita quod illos duos campos quos ipsi habent juxta molendinum hinc inde sitos in ipsius edificatione posuerunt et quicquid ad supradicti stagni perfectionem esset opportunum de terris scilicet se promiserunt adimplere Hoc autem superaddito quod ego et uxor mea dum vixerimus molendinum cum supradictis possidebimus ecclesia vero Sancte Margarite medietatem de proventibus stagni totius et molendini in omnibus recipiet De duobus etiam campis ego et uxor mea unum modium bladi scilicet medium grani et medium avene ecclesie Sancte Margarite singulis annis persolvemus et post decessum nostrum duorum predictum molendinum cum omnibus supradictis pertinenciis ad prefatam ecclesiam revertetur Quod ut ratum habeatur sigilli mei munimine roboratur Actum hoc anno ab incarnatione Domini MCC nono mense augusti