Charter Document - 02184444

Charter Document - 02184444


Charter Number: 02184444
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Venerabili et karissimo in Christo amico nostro Dei gratia Claromontensi episcopo R ejusdem gratia prime Lugdunensis ecclesie minister humilis et Guillermus ejusdem ecclesie dictus decanus salutem et sinceram in Domino caritatem Benignitatis vestre constantiam satis credimus non latere quod reverentia vestra pariter et honore detulimus venerabili abbati Menatensi et ecclesie sue in quantum potuimus et adhuc pro posse nostro studeremus deferre nisi domini pape incurrere timeremus offensam Nunc autem usque eo processum est per eorum defectum et quia turbant quasi possessionem de se et ecclesia sua ecclesie Cluniacensi per nos auctoritate apostolica adjudicatam in excommunicationis sententiam qua eos relaxavimus post prestitam cautionem ut starent mandato nostro eos reduximus et ecclesiam suam supposuimus interdicto quia nolunt sicut promiserant obedire mandantes vobis eadem nobis auctoritate commissa ut eos pro excommunicatis habeatis et faciatis ab omnibus artius evitari