Charter Document - 02184440

Charter Document - 02184440


Charter Number: 02184440
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Composition
Date: 1207 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hugo de Berzi notum facio presentibus et futuris quod cum Bernardus de Maili domino Willelmo abbati et monachis Cluniacensibus querelam movisset super medietatem condaminii quod dicitur condaminum de Coctaneis et fideijussores dedisset quod judicio domni abbatis et meo staret nos hoc modo causam terminavimus Juramento fidelium virorum probatum fuit coram nobis quod Thomas de Maili pater Bernardi apud Tramais quando ultima disposuit illud condeminum Cluniacensi monasterio in perpetuam elemosinam dedit et concessit postmodum vero cum se Cluniacum in lectica fecisset deferri super terram illam se jussit deponi et donationem quam prius fecerat ibi coram populo qui venerat ei in occursum plane recognovit et confirmavit Quod factum Thomas filius ejus major natu laudavit et concessit quodque Bernardus alius ejus filius nondum fecerat domnus abbas fecit ei dari XL solidos Cluniensis monete propter laudem et concessionem suam Bernardus vero juravit et me et filium meum primogenitum obsides posuit et fideijussores quod nunquam per se vel per alium super hoc eis querelam moveret et rationabilem garantiam contra omnes homines eis portaret Hoc factum petiit sigillo roborari meo Hiis testibus Guillelmo Colungerio Poncio de Buxeria magistro Herberto Stephano de Bosco et Gaufredo fratre suo Stephano Garcino