Charter Document - 02184435
| Charter Number: | 02184435 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1207 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ricardus Dei gratia Ambianensis episcopus omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis eternam in Domino salutem Nos qui licet indigni in episcopali cathedra residemus pre ceteris curis quibus interdum premimur ex injuncto nobis officio pastorali obviare tenemur periculis animarum ne cum oves cure commisse pastoris pro defectu ejusdem non invenerint quis eis sufficienter provideat idem pastor debeat merito de incuria reprehendi Igitur quod prelibavimus attendentes cum apud Ruam populum multum et magnum tam auditu quam propriis oculis comperissemus et tante multitudini sine multis animarum periculis duorum curam non posse sufficere sacerdotum cum ultra vires eorum esset negotium habito consilio a canonicis ejusdem loci et etiam a laicis et multis aliis personis autenticis requisiti primis duobus duos addidimus sacerdotes onus partientes in plures ut levius portaretur Cura autem totius predicte ville illis quatuor a nobis commissa ordinavimus assensu et voluntate canonicorum ecclesie de Rua ut ipsi omnes fructus ejusdem parrochie tam in oblationibus quam in aliis proventibus inter se equa dividerent portione similiter et reliquos redditus ad prebendas pertinentes De quibus ne inter eos et canonicos contentio oriretur concesserunt ipsi canonici ut eosdem redditus cum omni integritate presbiteri perpetuo possiderent sub pensione nonaginta librarum Parisiensis monete ab eisdem presbiteris dictis canonicis annuatim per partes reddenda tribus ad hoc terminis constitutis in Nativitate scilicet beati Johannis Baptiste triginta libras in festo Omnium Sanctorum triginta in Purificatione beate Virginis triginta Cum ergo tam pro contentione prebendarum quam animarum periculis supradicte conventiones habite sint et tractate nos eas sicut ad nostrum spectat officium favorabili prosequentes assensu ad delendum omne oblivionis nocumentum singula earundem conventionum capitula memoriali cyrographo fecimus annotari et sigilli nostri patrocinio communiri sub interminio anathematis districtius inhibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ausu temerario contraire presumat Sciendum etiam quod viri venerabiles Radulphus archidiaconus Pontivensis et prior et capitulum beati Petri de Abbatisvilla ad quos prebendarum pertinet patronatus archidiacono scilicet duarum et reliquarum quatuor memoratis priori et capitulo presentem cartam ad majorem cautelam suis fecere sicut et nos signaculis consignari Actum est hoc anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo septimo mense maio
