Charter Document - 02184433
Charter Number: | 02184433 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Authenticum bone memorie Alexandri Pape predecessoris nostri in hunc modum nobis accepimus presentatum Relatum est auribus nostris quod quidam Monachorum tuorum querentes que sua sunt non que Jesu Christi Prioratus et obedientias sibi creditas detinere interdum te renuente contendunt et Monastice professionis obliti causa vitande correctionis contra constitutionem nostram in vocem appellationis erumpunt Unde quoniam non ad hoc fuit appellationis remedium institutum ut per eam regula Monastica dissolvatur presentibus tibi litteris indulgemus Monachos tuos sublato appellationis obstaculo secundum regulam beati Benedicti et institutiones Monasterii tui corrigere ac a Prioratibus et aliis obedientiis cum causa exegerit appellatione postposita removere Nos igitur tuis precibus inclinati devotioni tue presentium auctoritate concedimus quatenus eodem authentico libere ac licenter utaris Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Perri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani XVII Kalendas Junii Pontificatus nostri anno X