Charter Document - 02184432
Charter Number: | 02184432 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis abbatibus decanis et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et perfovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat specialiter autem dilecti filii fratres Cluniacenses tam de frequentibus injuriis quam de ipso cotidiano defectu conquerentes universitatem vestram litteris pecierunt apostolicis excitari ut ita videlicet in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones eorum vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in fratres ipsos contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum seu nutrimentorum ipsorum spretis apostolice sedis privilegiis extorquere monitione premissa si laici fuerint publice candelis accensis excommunicationis sententia percellatis si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum injectione anathematis vinculo fuerint innodati cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi De monachis vero et canonicis regularibus id servetur ut si ejusdem claustri fratres manus in se injecerit violentas per abbatem proprium si vero unius [] alterius claustri hujusmodi presumpserit violentiam exercere per injuriam passi et inferentis abbates absolutionis be[] tiam si aliqui eorum priusquam habitum reciperent regularem tale aliquid commiserit propter quod ipso actu excommunicationis nisi excessus ipsorum esset difficilis et enormis utpote si esset ad mutilationem menbri vel sanguinis effusionem pro [] vel abbatem injecta cum excessus tales vel similes sine scandalo nequeant preteriri Si vero in clericos fe[] pro vitando scandalo mittantur ad sedem apostolicam absolvendi villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum [] quandiu ibi sunt interdicti sententie supponatis Datum Laterani idus maii pontificatus nostri anno decimo