Charter Document - 02184430

Charter Document - 02184430


Charter Number: 02184430
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

P[ontius] Dei patientia Matisconensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis vel audituris eternam in Domino salutem Nosse volumus universitatem vestram quod cum diu questio agitata fuisset inter ecclesiam Cluniacensem et Gaufredum de Busseio de centum libris Matisconensibus et de quadam terra in stagno Cluniacensi posita que omnia petebat idem G a domo Cluniacensi tandem Hymbertus de Mailiaco camerarius et Stephanus decanus Cluniacensis procuratores domini abbatis et ecclesie Cluniacensis in causa ista et prenominatus Gaufredus in nos compromiserunt Nos igitur pro bono pacis arbitrati sumus quod dominus abbas et ecclesia Cluniacensis darent dicto Gaufredo quadraginta libras Matisconensis monete et idem Gaufredus de cetero super omnibus querelis erga Cluniacensem ecclesiam pacem haberet et cartas omnes quas super hiis vel aliis querelis ad sepedictam ecclesiam pertinentibus habebat absque contradictione resignaret Quod sine mora factum est Ipse siquidem Gaufredus tradidit eas in manus nostras quas nos astantibus multis et videntibus disrupimus et sigilla omnia confregimus et ab impetitione ecclesie Cluniacensis in posterum cessare precepimus Predictus vero Gaufredus tali modo omnes petitiones et actiones et querimonias quas contra dominum abbatem et ecclesiam Cluniacensem habebat omnino abjuravit et corporali prestito sacramento se observaturum firmavit Memorate vero quadraginte libre Matisconenses in presentia nostra dicto Gaufredo persolute fuerunt Quod ut ratum sit et perpetue stabilitatis robur obtineat presens instrumentum sigillo nostro duximus roborandum Actum anno gratie MCC septimo mense aprili