Charter Document - 02184428
Charter Number: | 02184428 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Dalmatius de Luzeio et domina de Wannuri uxor mea venimus ad bonam pacem et concordiam de omnibus querelis sive de catallis sive de aliis rebus quas usque ad hanc diem habuimus contra ecclesiam Cluniacensem et inde abbatem Cluniacensem et conventum et suos bona fide quitavimus et munitioni et domui Sancti Ipoliti et omnibus pertinenciis suis de nobis et de omnibus nostris amicis et hominibus dedimus firmam treugam et bonam pacem a festo sancti Michaelis proxime venturo in annum Si vero contra hec que superius scripta sunt in aliquo veniremus vel aliqui de nostris infra quindecim dies postquam exinde conventi essemus illatum damnum emendaremus ad dictum camerarii Cluniacensis et domini Hugonis de Petrecamps et etiam si aliquis contra hoc veniret aut faceret Cluniacensem ecclesiam pro omni posse nostro adjuvaremus Hec autem omnia bona fide juravimus tenenda pro nobis et omnibus hominibus et amicis nostris Et dominus Hugo de Luzi et domnus Hugo de Petrecampo et Joscerannus de Sartines et Harduinus Vetula et Joscerannus de Saliaco nobiscum juraverunt Actum anno Verbi incarnati MCCVI nonas martii quarta scilicet feria in capite jejuniorum