Charter Document - 02184427

Charter Document - 02184427


Charter Number: 02184427
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1207
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris notum sit quod vetus et quasi inveterata familiaritas inter Aniciensem et Cluniacensem ecclesias presidentibus capitulo Aniciensi domnis Bertranno Dei gratia ejusdem loci episcopo et Hugone Cluniacensi abbate antiqua utriusque ecclesie societas sicut inferius continetur innovata fuit et confirmata videlicet quod cum ecclesia pretaxata tali gaudeat privilegio quod nulli nisi tantum Romano pontifici et Francorum regi sollempnem debeat processionem annis singulis semel exibendam sibi Cluniacensem abbatem quem tertium ab antiquo in hac processionis reverencia voluit venerari ita sane quod presens abbas Cluniacensis in ecclesia Aniciensi si prebendas vaccantes invenerit de consilio capituli tanquam episcopus loci idoneis poterit conferre personis easdem claves etiam omnes thesauri ecclesie ipsius in capitulo thesaurarius resignare tenetur et cum episcopus loci prebendam non habeat canonicalem de communi capitulo decretum est quod quociens abbas memoratus ad ecclesiam venerit Aniciensem sicut canonicus ibidem residens integriter percipiat canonicam missam voce alta et alia sollempnia sicut episcopus celebrabit in sede episcopi majori more residebit quamdiu presens fuerit cum nulli alii liceat preterquam soli Romano pontifici et episcopo ibidem residere Ceterum vice reciproqua veniens Aniciensis episcopus in ecclesiam Cluniacensem sollempnem debet habere semel in anno processionem et si episcopo presente obediencias in ecclesia Cluniacensi vaccare contigerit de consilio capituli per idoneas eas poterit ordinare personas et sicut superius dictum est quicquid honoris et reverencie abbati Cluniacenses in hac societate contulit Aniciensis ecclesia episcopo Aniciensi abbas et conventus Cluniacensis concesserunt et ut non solum transitoria sed et perhenniter mansura ecclesias uniant memoratas statutum est de communi utriusque ecclesie consensu quod audito obitu abbatis Cluniacensis fiat in ecclesia Aniciensi pro ipso tanquam pro canonico loci et similiter pro episcopo Aniciensi apud Cluniacum tanquam pro monacho Cluniacensi et preterea singulis annis secundo die decembris in utraque predictarum ecclesiarum fiat sollempne officium pro fratribus utrobique defunctis Hoc adjecto quod quociens breve pro canonicis Aniciencis defunctis Cluniaco delatum fuerit fiat pro eis sicut pro monacho Cluniensi in capite et in membris in Aniciensi quoque ecclesia matutinis horis prima tercia sexta et nona certi psalmi et diversi pro statu Cluniacensis ecclesie in diebus profestis perpetuo statuti sunt Sanctitum quoque est ob majorem dilectionem quod semel in anno fiat in ecclesia Cluniacensi officium pro omnibus illis qui panem et vinum annuum clericis Aniciencis suppellicium portantibus legaverunt et ad factum istud perpetuandum episcopus et capitulum Anicienses in una parte istius pagine per alfabetum partite sigilla sua apposuerunt et abbas et conventus Cluniacenses sigilla sua in parte altera Actum publice in capitulo Anicienci anno Domini MCCVI in vigilia Epiphanie