Charter Document - 02184420
Charter Number: | 02184420 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Odo dux Burgundie notum facio universis presentibus et futuris quod Elizabeth quondam uxor Regnaudi vigerii Eduensis pro remedio anime sue et dicti mariti sui et antecessorum suorum resignavit et quitavit in presentia mea ecclesie Cluniacensi et Magobrii gageriam de Manlie quam eadem Elisabet habebat in vadio pro quinquaginta marchis argenti et clausura ejusdem ville et quia hoc eidem domine facere licebat sicut in autentico facto de partitione sui et filiorum suorum plenius continetur scilicet et quod de parte sua gageriarum libere dispensare poterat ego Odo dux Burgundie predictum donum dictis ecclesiis Cluniacensi et Magobrii ad preces predicte Elizabeth garantizabo et manutenebo Quod ut ratum habeatur presens scriptum sigillo meo confirmavi Actum est hoc anno incarnati Verbi MCC quinto mense septembri