Charter Document - 02184417

Charter Document - 02184417


Charter Number: 02184417
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1205
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei Venerabilibus fratribus Toletano Archiepiscopo et ejus suffraganeis salutem et Apostolicam benedictionem Cum capiti suo membra singula debeant assentire vos quos Romana Ecclesia tanquam corporis sui membra provida dispositione gubernat debetis diligere id quod amat Quia igitur dilectus filius Abbas Cluniacensis Monasterii cujus nos Patronos gerimus utpote quod Romanos habuit Pontifices fundatores ad partes Hispanie et Galicie pro reformatione ordinis circa domos quas in partibus illis habere dignoscitur se disposuit accessurum et fraternitatem vestram rogandam duximus et monendam per Apostolica vobis scripta mandantes quatinus ipsum pro reverentia beati Petri et nostra cum ad vos venerit benigne recipere ac honeste tractare curetis ac consilium et auxilium vestrum in quibus pro reformatione domorum et Ordinis indiguerit ei studeatis liberaliter impertiri Sententiam autem si quam regulariter in Monachos suos inobedientes tulerit et rebelles ad petitiones ipsius faciatis per Dieceses vestras usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari Datum Rome apud S Petrum V Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno VII