Charter Document - 02184415

Charter Document - 02184415


Charter Number: 02184415
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1205
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati sententiam quam venerabilis frater noster Lugdunensis archiepiscopus et cumjudices ejus ex delegatione nostra tulerunt de causa que inter vos ex una parte et venerabilem fratrem nostrum Gebennensem episcopum ex altera super institutione ac presentatione capellanorum in quibusdam capellis quas monasteria vestra in episcopatu possident Gebennensi sicut est justa nec legitime appellationis remedio sublevata auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Si quis [] Datum Rome apud Sanctum Petrum idibus januarii pontificatus nostri anno septimo