Charter Document - 02184411
Charter Number: | 02184411 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Venerabilibus dominis et amicis R[ainaldo] Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo Eduensi et Lingonensi eadem gratia episcopis Odo dux Burgundie salutem et paratam ad obsequia voluntatem Cum olim pro damnis et injuriis de quibus ab abbate Cluniacensi impetebar inter me et ipsum talis compositio intervenisset quod singulis annis usque ad quinquennium in festo beati Remigii C libras quarum medietas est Pruvinensis monete et altera Divionensis et insuper C libras Divionenses pro hominibus Floriaci quos eidem promiseram me daturum Cluniacensi ecclesie vel mandato ejus sine difficultate persolverem me propter multas necessitates quas sepe sustineo solutiones non faciente sicut convenerat ne diutius petitionem boni viri predicti Cluniacensis abbatis eludere viderer in pedagio Belnensi quatuor ei denarios assignavi ab ipso vel mandato ejus eo usque pacifice percipiendos in ipso pedagio quousque ducentas quinquaginta libras Pruvinenses et trecentas quinquaginta libras Divionenses in ea valencia in qua modo sunt receperit Quod autem assignationem istam usque ad perfectam solutionem supradicte totalis summe pecunie in pace teneat a Dominica infra octabas hujus instantis Ascensionis Dominice et quod nulla ei molestia vel injuria fiat a me vel ab aliquo omnino homine ego in mea fide firmiter creantavi et Matheus de Troes et Johannes de Roses et Nicolaus prepositus Argiliaci tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt qui etiam ex suo juramento infra quadraginta dies postquam ab abbate Cluniacensi vel mandato ejus submoniti fuerint tenebunt ostagium Cluniaci donec unusquisque eorum satisfecisset abbati de tertia parte residui debiti quod non esset receptum in pedagio si contra hoc creantum meum de pace servanda in perceptione quatuor denariorum usque ad perfectam solutionem ab aliquo veniretur Ad majorem etiam hujus conventionis firmitatem vos quanta possum attentione rogo et postulo ut si predicta non servarem infra quindecim dies a submonitione Cluniacensis abbatis unusquisque vestrum in sua diocesi super me et terram meam excommunicationis et interdicti sententiam non obstante aliquo privilegio ferat et de hoc litteras vestras patentes abbati predicto concedatis Hanc autem cartam sigilli mei impressione roboravi Actum Belne anno gratie MCCIII octavo kal maii Preterea sub hiis eisdem conventionibus percipiet predictus abbas viginti quatuor libras Divionenses in pedagio memorato que ultimo persolventur