Charter Document - 02184410

Charter Document - 02184410


Charter Number: 02184410
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1203 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod cum inter Cluniacensem ecclesiam et ejusdem ville burgenses ex una parte et dominam de Brantione et filios ejus atque homines suos et coadjutores ex altera parte dissensio orta fuisset reformata tandem pace inter eosdem mediantibus venerabili episcopo Cabilonensi R[oberto] et nobili domina B[eatrice] comitissa Cabilonensi ne successione temporis res ipsa a memoria hominum laberetur de voluntate utriusque partis processit ut modus pacis presenti pagina notaretur Contigit itaque quod burgenses Cluniacenses propter injurias multas et immensas a filiis prefate domine et hominibus suis atque coadjutoribus ecclesie Cluniacensi et membris ejus atque burgensibus irrogatas ad castrum de Brancione et ad castrum de Nantum et ad villam de Chassangiaco armata manu et valida descenderent in quibus quidem locis et sibi adjacentibus mala plurima perpetrarunt de dampnis igitur utriusque partis fuit compositum tali modo In primis domina de Brantione ad pacem super hiis veniens cum ecclesia Cluniacensi et burgensibus ceterisque membris ejusdem ecclesie in propria persona juravit in manu domini R[oberti] Cabilonensis pacem a se et suis omnibus erga eandem ecclesiam et omnes suos inviolabiliter observandam juravit etiam quod ab omnibus illis qui ex parte sua in ea guerra dampnum sustinuerant erga eosdem firmam pacem faceret observari Hoc idem juraverunt tactis sacrosanctis Bernardus Grossus et Guillelmus Grossus filii ejusdem domine juravit etiam illud idem et eodem modo Guido de Senitiaco pro se et omnibus suis Seguinus de Brancione pro se filioque suo Hugone et pro omnibus suis excepto Oulardo canonico Qui tamen Oulardus si pacem jurare et servare voluerit sicut et alii erit in pace Sin autem ipse eandem pacem jurare ut prediximus et servare noluerit nullum habebit reditum in terra domine Brancionis vel comitisse dum constaret eum fore fecisse ecclesie Cluniacensi seu ville vel membris ecclesie et si fore faceret et fore factum reduceret in terra predicte domine Brancionis vel comitisse tenerentur ipsi erga quos rediret emendare fore factum Stephanus de Nantum pro se et omnibus suis Jocerandus de Sala pro se et omnibus suis Jacobet de Luiniaco pro se et omnibus suis Dominus vero Ulricus de Baugiaco maritus domine de Brancione hanc pacem approbavit et concessit pro se et omnibus suis atque pro ea inviolabiliter observanda litteras sigillo suo roboratas ecclesie contulit Cluniaci Ecclesia quoque Cluniacensis ex parte sua et suorum ad pacem super eisdem venit cum sepe dicta domina et cum suis et de communi consilie ecclesie et ville juraverunt duo burgenses Cluniacenses hanc pacem ab omnibus suis esse firmiter observandam In hujus etiam pacis reformatione quicquid inveniri potuit ex hiis que capta fuerant ab utraque partium in hominibus videlicet equitaturis et armaturis fuit in integrum restitutum Sciendum insuper quod domina Beatrix comitissa Cabilonensis mandato et petitione domine de Brantione et omnium suorum ecclesie Cluniacensi et burgensibus fidejussione se obligavit quod si quis ex parte domine de Brancione vel suorum pacis hujus institutionibus obviaret ipsa domina comitissa dampnum illatum ecclesie Cluniacensi vel suis in integrum resarciret a quo si forte resilire niteretur promiserunt et concesserunt ad instantiam ejusdem comitisse dominus R[ainaldus] archiepiscopus Lugdunensis qui litteras suas testimoniales de hoc facto ecclesie Cluniacensi contulit et dominus R[obertus] episcopus Cabilonensis quod personam ipsius comitisse et totam terram ejus tamdiu sub interdicto ponerent et tenerent quousque ad illatis dampnis ecclesie Cluniacensi et ville esset plenarie satisfactum Preterea ipsa comitissa si quid juris vel querele respectu hujus dicte guerre habebat erga ecclesiam Cluniacensem aut burgenses pacificata penitus sub prelibata interdicti conditione voluntate propria condonavit Ut igitur pacis hujus compositio robur perpetuum obtineat dominus episcopus Cabilonensis et ipsa domina comitissa presentem paginam sigilli sui testimonio roborarunt