Charter Document - 02184406
Charter Number: | 02184406 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mortgage |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis quod ego Guichardus dominus de Bellojoco cum super dampnis et injuriis ab antecessoribus meis et me et hominibus meis ecclesie Cluniacensi irrogatis inpeterer a domno Hugone venerabili abbate Cluniacensi quondam abbate Radingensi et jam propter hoc in me et tota terra mea sententia esset apostolica auctoritate promulgata tandem inter nos talis concordie compositio intercessit Convenimus enim apud Sanctum Nicetium et ibi compromisimus in sex arbitros tres milites ex parte mea et tres monachos ex sua Ego vero Guichardus tactis sacrosanctis euvangeliis corporale prestiti sacramentum quod quicquid prenominati sex arbitrarentur bona fide integre custodirem et hoc idem sacramentum jurari feci a decem militibus meis Cum vero post multas dierum assignationes tandem convenissemus apud Regniacum et prenominati arbitri in quos compromiserimus non bene concordaverant ego Guichardus divina inspiratione et motu proprio compromisi in ipsum abbatem et super sacramentum quod feceram de sex arbitris promisi stare dicto ejus et illud fideliter custodire Postea vero pro perficienda promissione mea veni Cluniacum et secundum dictum ipsius abbatis quitavi omnes malas consuetudines et gravamina que antecessores mei et ego et servientes mei feceramus in tota terra Sancti Petri Cluniacensis et membrorum et hominibus eorum videlicet in talliis in operibus et jornalibus et messibus et gallinis et in mareschalchiis et in omnibus aliis consuetudinibus quos in temporibus antecessorum meorum et meorum inoleverant in hominibus et terra eorum excepto eo quod ubi fenum solet de jure accipi ita accelerate accipietur videlicet trossa una quam equs possit rationabiliter portare usque ad hospitium suum et hoc infra festum sancti Michaelis et ultra non possit perquiri Preterea omnia dampna illata eis vel hominibus suis per me vel per servientes meos prius compromissionem factam inter nos apud Sanctum Nicetium in talliis vel aliis rebus licet sex arbitri cum consensu meo statuerunt teneor in integro restituere abbati vel mandato ipsius Idem vero abbas et totus conventus pro bono hujus pacis de omnibus querelis quas contra me habebant sustinuerunt neque de eis poterunt me impetere quamdiu prenominatas pactiones fideliter observabo Omnes etiam querelas quas habebam contra Cluniacensem ecclesiam penitus in hac concordia quitavi Et ut hec conventio firma et illesa permaneat in eternum presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum apud Cluniacum anno Domini MCC secundo mense novembri His testibus Eustorgio abbate Mauziacensi Girardo abbate Crudatensi Girino camerario Duranno conestabulo Artaudo priore Paredi Girardo notario monachis Dalmacio Dioin Poncio preposito de Alvignet Bernardo preposito Bellijoci Roberchon de Bellojoco Duranno de Boscho Petro de Clusa Willelmo de Boscho burgensibus Cluniacensibus et pluribus aliis Hec autem omnia feci et meo sigillo confirmavi quoniam volo malas consuetudines radiciter amputare et bonos usus antecessorum meorum firmiter custodire salvo jure meo et bona custodia in locis in quibus eam habere consuevi