Charter Document - 02184404

Charter Document - 02184404


Charter Number: 02184404
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod Guido Bestialis custodiam quam querebat super villam de Clerman licet injuste et exactiones quas ibi faciebat et custodiam similiter quam super Robertum de Condemina clamabat et exactiones quas in eum faciebat licet injuste omnia dimisit et quitavit et juravit quod ultra in perpetuum nec ipse nec heredes ejus aliquid ibi reclamabunt Dedit etiam domui de Masiliis quinque solidos censuales annuatim in perpetuum de quibus debet reddere Rainaldus de Fornet XVIII denarios Johannes de Fornet XII denarios Vincentius et Bernardus de Fornet XVIII denarios Girbertus de Fornet XII denarios Dedit etiam camerarie Cluniacensi II solidos et IIII denarios quos debet reddere Hugo Charbonellus Pro his omnibus misit Guido Bestialis dominum Guichardum de Bellojoco et heredes suos in perpetuum plegios de pace semper observanda Dominus quoque Guichardus de Bellojoco ad testimonium veritatis et confirmationis ad petitionem ipsius Guidonis cartam presentem sigillo suo roboratam super his omnibus fieri voluit Actum anno incarnati Verbi MCC primo