Charter Document - 02184394
Charter Number: | 02184394 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1200 - 1207 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cum ea que ad perpetuam ordinata sunt pacem irrefragabiliter deceat observari commodissimum est instrumentorum tenaci memorie illa comitere ne ventura posteritas preteritorum ignara ea valeat perturbare Ea propter ego Humbertus Dei gratia ecclesie Valentine episcopus per presentem scripturam posterorum memorie transmittere curavi quod Pontius Guers Sancti Marcelli prior de voluntate et consilio conventus sui postulavit a conventu ecclesie nostre ut decimas quas in parrochia Sancti Privati percipiebant illi ecclesie Sancti Privati concederent ita ut dicta ecclesia Sancti Privati perpetuis temporibus generalem procurationem universo conventui ecclesie nostre facere teneretur XII denariorum set quia dignum erat ut qui illis populis spiritualia ministrabant ab eis decimas reciperent placuit dicto conventui nostro eorum preces admittere et effectui mancipare ita ut abbas Cluniacensis suusque conventus ad dicti census procurationem ecclesiam Sancti Privati cum omni jure ad se pertinenti obligarent et deinceps communitati nostre censuariam constituerent Hac igitur inter eos placita conventione dictus prior Sancti Marcelli ad cujus jus ecclesia Sancti Privati noscitur pertinere in capitulo Valentino veniens dictas decimas de manu decani presente et laudante conventu juri ecclesie Sancti Privati ad sociandas recepit et de consensu et voluntate sui conventus in predicta ecclesia Sancti Privati et omni juri eidem ecclesie competenti hunc censum constituit ut singulis annis quarto kalendas aprilis generalem procurationem cum elemosina consueta conventui ecclesie Valentie ecclesia Sancti Privati facere teneatur Hoc idem dominus H Cluniacensis abbas totusque sue ecclesie conventus approbando laudaverunt et presentem cartam suis sigillis roboratam ecclesie Valentine transmiserunt alia eamdem sententiam continente et sigillo capituli nostri munita cum testimonio alphabeti incisi ab ecclesia nostra recepta Hujus rei testes sunt decanus Sancti Apollinaris Richo Durannus de Torno magister Ainardus Namblardus Hugo de Stella Gerento de Bisagio Petrus vicarius Poceail archipresbiter de Motilio Pontius Guers prior Sancti Privati Guillelmus de Belmont ceterique clerici conventus Sancti Apollinaris Volumus tamen ut jura Cluniacensis ecclesie et dignitates in his omnibus observentur illesa