Charter Document - 02184393

Charter Document - 02184393


Charter Number: 02184393
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Viris venerabilibus abbatibus de Fontaneto et de Albaripa et priori de Fontaneto H dominus Baugiaci salutem et reverentiam Si bene recolitis vos quando terram de Chamlita auctoritate domini pape sicuti vobis placuit absolvistis A preposito de Corneia in presentia domini ducis et de ejus mandato quia illius cause cognitio vobis est a domino papa commissa supplicamus igitur vobis quod ipsi et nobis diem et locum assignetis ubi coram vobis juri parituri comparere possimus Volumus autem quod quicunque de domo Cluniaci ad vos ex parte nostra veniat ipsum tanquam nos in jure nostro petendo exaudiatis quia liberam et generalem administrationem domui Cluniaci in causa ista concessimus et ipsam procuratione jure suam super tertia parte dotalicii filie nostre constituimus ratum habituri quicquid ipsa faciet sive in agendo sive in defendendo sive transigendo sive aliud pro alio mutando