Charter Document - 02184390

Charter Document - 02184390


Charter Number: 02184390
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Viris venerabilibus et discretis omnibus et singulis prioribus ordinis Cluniacensis in Anglia constitutis frater Philippus supprior monachorum Theesfordie et ejusdem loci conventus humilis salutem eternam in Domino Quoniam credimus vobis aliquorum prava insinuatione esse suggestum per nos stare quominus supprior Levensis in domo nostra est prior admissus quod etiam pridie abbati esset ingressus in eandem prohibitus et preclusus ut vobis de immunitate et innocentia nostra super hoc plenius constet litteras presentes sigillo capituli nostri munitas in verbo veritatis dicentes et in periculo animarum nostrarum et ordinis nostri firmiter attestantes nullum nostrum ullo unquam tempore procurasse vel consilium patrono nostro vel alicui in mundo dedisse vel eidem comiti consensisse quod neuter illorum suum sit propositum consecutus Immo ipso testante qui nihil ignorat et omnia scit antequam fiant semper parati fuimus dictum suppriorem sive quemcunque alium quem nobis abbas providisset quantum in nobis est suscipere et eidem abbati tanquam summo et precipuo domino et patri nostro in terris obedire et omnem quam possumus reverentiam subjectionem et honorem exhibere libertates etiam et jura domus Cluniacensis venerabilis matris nostre et magistre in nullo velle ledere delere vel minuere sed potius in omnibus et pre omnibus et contra omnes pro posse nostro servare illesa eo quod illa propria nostra per omnia reputemus cum filia a matre non reputetur alia vel extranea in cujus pace et quiete nos desideramus semper manere obnoxios et devotos Ceterum cum non simus nostri juris sed sub potestate et districtu dicti comitis nolentes et compulsi constituti in tantum quod sicuti toti provincie constat extra septa ecclesie nostre sine licentia et permissione speciali servientum dicti comitis egredi non possumus nec litteras ab aliquo suscipere vel nostras alicui dirigere nisi prius dictus comes illas inspexerit evidenter vos tanquam dominos et fratres in Christo karissimos attentius rogamus quatinus caritatis et divine pietatis intuitu dominum abbatem inducatis in quantum potestis ut talibus impedimentis consideratis impotentiam nostram respiciendo nos habere dignetur excusatos Vos etiam premissa respicientes nos de jure excusabiles et a culpa immunes si placet habeatis Ter quidem litteratorie innocentiam nostram domino abbati ostendimus bis cum adhuc esset apud Cluniacum et tertio post recessum suum a partibus nostris Quod iterato Deo dante quam citius corporaliter ejus presentia frui poterimus fideliter et devote faciemus Mittimus vobis transcriptum litterarum tam a nobis quam a dicto comite domino abbati alias transmissarum inspiciendas iterato vos rogantes quatinus dictis litteris cum quanta potueritis diligentia erga dominum abbatem procuretis ut rancorem animi et commotionem qua erga nos injuste movetur [novit Deus] nobis relaxet et nullam si placet erga nos crudelitatem exerceat sicut nec de jure sicut nobis videtur debet cum parati simus et perpetuo erimus omnibus mandatis et preceptis suis quantum in nobis est humiliter et devote ac canonice obedire Tantum ergo si placet ad presens faciatis ut diligentiam vestram nobis profuisse sentiamus et ob hoc qui modo vobis sumus devoti merito devotiores in futurum esse debeamus Super omnia ad pacem inter abbatem et comitem reformanda laboretis Valete