Charter Document - 02184388
Charter Number: | 02184388 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Que mediante concordia et sine pravitate inter aliquos statuuntur firma debent stabilitate muniri et ne in posterum recidivum contentionis incurrant litterarum beneficio roborari Inter Cluniacensem et Balmensem ecclesias grandis quidem et diuturna discordia fuit Sed per gratiam Dei omnipotentis de assensu partium omni scrupulo contentionis et simultatis facto de medio pax inter eas reformata est et ne faciente humani generis inimico rumpi possit funiculo multiplici roborata Placuit etiam Cluniacensi et Balmensi ecclesiis quod amodo in perpetuum cum Balmensis ecclesia vacaverit conventus ejusdem loci de claustro Cluniacensi abbatem sibi eligat de consilio tamen et consensu Cluniacensis abbatis et in capitulo Cluniacensi secundum ejusdem loci consuetudinem nominabit ut ibi ab eodem Cluniacensi abbate ejus electio approbetur et confirmetur et de manu ejus electus abbas baculum accipiat pastoralem Qui vero mancipabitur nec absolvetur a vinculo professionis quam fecit Cluniacensi ecclesie sed statim post approbationem ciretur ullo tempore ab hac quantulacunque subjectione quam sibi in eam Cluniacensis ecclesia reservavit nec patietur ut a monachis Balmensibus vel ab aliquo id ullatenus attemptetur Quod etiam juramentum perpetue obedientie perenniter servande in omni subjectione ecclesie Cluniacensis conventus Balmensis universus et pueri de schola fecerunt primo in manu venerabilis Teobaudi prioris Cluniacensis qui assumptus est in abbatem ab ipsis et quo mediante ab excommunicationis sententia qua multo tempore propter inobedientiam suam et rebellionem extiterant innodati fuerunt misericorditer absoluti et postea per karissimos filios Humbertum Blang decanum suum Haymonem de Posuel Girardum de Molneriis Girardum Caballum quos cum litteris de ratihabitione ad venerabilem patrem suum Cluniacensem abbatem et conventum pro eodem Teobaldo priore Cluniacensi eligendo sibi in abbatem Balmenses miserunt sub eodem juramento fideliter promiserunt quod nec per se nec per aliquam quamcunque personam emancipari quererent ab obedientia et subjectione Cluniacensis ecclesie sed in ea fideliter permanebunt et si forte exemptio quesita esset ea nullatenus uterentur In hunc autem modum assumptus abbas unum de monachis claustri Cluniacensis ad consilium Cluniacensis abbatis in priorem majorem Balmensem assumet Quod et faciet tam ipse quam successores ejus in perpetuum cum Balmensis ecclesia priorem majorem non habuerit Et tam ipse abbas quam prior major et omnes monachi Balmenses in capite et in obedientiis constituti obedientes erunt Cluniacensi ecclesie et tam in divinis officiis quam in aliis consuetudinibus servabunt ubique Cluniacensis ordinis instituta Quippe qui sunt monachi Cluniacenses et in morte et in vita tantum habent in Cluniacensi ecclesia et in omnibus membris ejus quantum habent monachi Cluniacenses Abbas vero Cluniacensis correctionem habebit in capite et in membris Balmensis ecclesie et ejus dispositioni cuncti parebunt secundum Deum et Cluniacensis ordinis ut prediximus instituta Major quoque prior Cluniacensis quotiens Balmam iverit absente abbate Balmensi tenebit ibidem capitulum sedebitque ad scillam in refectorio et per omnia majoris prioris officium exequetur et tam ibi quam ubique in cunctis membris Balmensis ecclesie que corrigenda viderit corriget secundum Cluniacensis ordinis disciplinam Si vero abbas Balmensis reprehensibilis inventus fuerit ab abbate Cluniacensi regulariter punietur nec ab ejus judicio vel ordinatione recedet Quia vero sicut a patribus antiquis veridica et certa relatione modernis monstratum est et significatum pro vero quod a Balmensi monasterio in Cluniacensi ecclesia ordo monasticus emanavit hec eidem Balmensi ecclesie prerogativa concessa est ab abbate Cluniacensi et conventu ut semper absente abbate Moysiacensi qui semper de jure consuetudinario primus post abbatem Cluniacensem incedit idem Balmensis abbas semper locum obtineat primarie dignitatis Sane pro recompensatione damnorum que Cluniacensis ecclesia occasione monachorum Balmensium multipliciter noscitur pertulisse abbas Balmensis et conventus ut devoti filii concesserunt et assignaverunt libere et absolute ecclesie Cluniacensi unam monteiam salis apud Ledonium et molendinum de Croseth cum omnibus pertinentiis suis que Balmensis ecclesia jure alodii possidebat inter Montem Moreth et Ledonium Vineam quoque que Babilonia dicitur sitam in territorio ejusdem ville similiter possidendam jure hereditario concesserunt De quibus omnibus scilicet monteia molendino et vinea debent legitimam garanteiam ferre ecclesie Cluniacensi et facere ut ea in pace possideat et quiete Sciendum est enim quod abbas Cluniacensis ultra quam superius est expressum non debet gravare Balmensem ecclesiam vel membra ejus nec in eis amplius aliquid acquirere preter conscientiam abbatis Balmensis et fratrum excepto quod supra noscitur memoratum Ut autem credantur fidelius suprascripta et robur perpetuum obtineant ego frater Thebaldus Balmensis abbas humilis cujus mediante sollicitudine hec gesta sunt presenti scripto sigilli nostri testimonium duximus apponendum