Charter Document - 02184387
| Charter Number: | 02184387 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Testimony |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
TELMA - Chartae Galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Pateat omnibus quod Guigonetus de Germola debet Gaufrido avunculo suo lx solidos Clunienses et iiii talenta duo sunt in vadimonium Cluniaco pro ix solidos Cluniensibus singulis ebdomadis debent i denarios de usura alios duos reddidit ei Sponcius de Baune scit ubi sunt Item Gaufridus habet unum bovem et duas vaccas in domo Guigoneti pro l et iii solidis fore de chettal Guigonetus legat predicto Gaufrido suum palafredum Item legat Guigonetus filiole sue filie Vicardi de Moles l solidos Matiscon de c solidis quos debet reddere Oelardus de Montebeleto alios vero l solidos jubet reddi Gaufrido ejus avunculo Item Guigo hospitalis Aque Sparse frater legat domui predicte pro redemptione anime sue suorumque antecessorum mansum de Vendenessa generaliter plena et nemora absque omni retentu pro c et v solidis forensis Item Guigonetus legat Willelmo fratri suo partem suam de Ver filios vero suos Willelmum et Gaufridum in custodia ipsius ponit Spetronille atque predictis filiis legat bladum istius anni de universa terra sua et bestias sui tecti que sue erant et duos boves qui sunt a Germolei supra quos habet xi solidos Clunienses de chettal Item Guigonetus legat Simoni atque Stephano fratribus suis partem suam de Mator et de Germola preter quarte latam terre quam prebet in luminari Sancti Nicholai Germole Petrus Guadalbers habet eam pro xii denarios Cluniacensibus servicii Stephanus frater ejus capiet singulis annis ii denarios de custodia x vero erunt in luminare lampadem quam antea tenebat ipse cum fratribus suis tenebunt Simoni atque Stephanus tali pacto legat eis terram quod nequeant ludere vel in vadimonio mittere donec fiant milites Item Guigonetus legat Perrino nepoti suo partem sue terre de Sinemuro sine parte fratrum suorum Item Guigonetus legat ecclesie Santiniaci iii denarios in luminari et iii denarios in luminari Sancti Petri de Duno annuatim super tenementum Duranni de Laie Item Guigonetus prebet capitulo de Sanctiniaco ix solidos et vi denarios pro sepultura et pro i tricenario et vicario suo xii denarios Item Guigonetus prebet capitulo de Duno iii solidos et duobus presbiteris suis xii denarios Item Guigonetus prebet Lebaudo archipresbitero vii solidos pro redemptione anime sue et vii solidos et vi denarios reddit pro palefredo Item Guigonetus prebet Petro priori hospitalis iii solidos et ii solidos et vi denarios pro uno tricenario atque Stephano clerico ipsius hospitalis xii denarios et insuper prebuit viii solidos ceteris quorum non sunt nomina ibi scripta Item Guigonetus prebuit famulo suo x solidos pro tunica Item Guigonetus reddit cuidam ex feminabus suis vi solidos atque quartarum bladi Hujus rei testes sunt Petrus prior hospitalis capellanus de Sanctiniaco Stephanus clericus Hugo de Tresmont et Ugo ejus filius Ugo Francus Petrus de Vaudomin Rex de Ver Johannes del Treugi Johannes des Chans Item Guigonetus prebet unum convivium domui hospitali Aque Sparse atque prebet aliud convivium hospitali d'Oliseis Sciant omnes quod Guigonetus legat servicium universe terre sue generaliter Petro priori hospitalis et Ugoni de Tresmont donec clamores et debita solvantur
