Charter Document - 02184385

Charter Document - 02184385


Charter Number: 02184385
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sciant qui has litteras viderint quod ego Ida comitissa Bolonie amore Dei et exemplo antecessorum meorum qui ecclesiam Cluniacensem sicut matrem dilexerunt dedi et concessi et hac mea carta confirmavi eidem Cluniacensi ecclesie quietantiam de omnibus omnino consuetudinibus et exactionibus tam apud Boloniam et Witsandum quam per totam terram [meam] videlicet monachis et hominibus suis et omnibus rebus eorum et ut sint in custodia et conductu meo et potentie comitatus Bolonie in perpetuum sicut corpus meum et res mee Hoc autem feci pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum et nominatim comitis Eustachii qui hanc libertatem eis primo concessit Hiis testibus Ingelranno de Penis Baldewino de Kaiou Clarenbarido de Thienberona Roberto de Udevarse Ingelranno de Muntcheveres Arnulfo de Kaiou et Stephano fratre ejus Baldewino de Colberc Guidone de Berebrune Heinfrido de Odere Radulfo de Lans Radulfo Marescallo Henrico avunculo meo Johanne de Rubrec et multis aliis